- CETRA
- CETRAMaurorum clypeus, qui ex tergore elephantorum, quorum apud illos vis ingens, plerumque eas faciebant. Plin. l. 11. c. 39. Elephantorum quoque e tergore Mauri impenetrabiles cetras habent. Et Strabo de Mauris, Οί δὲ πεζοὶ τὰς τῶ ἐλεφάντων δορᾶς ὡς ἀςπίδας προβάλλονται. Unde de Tingi, Mauritaniae oppido Mela, l. 1. c. 5. Exstat rei (conditae nimitum eius ab Antaeo) signum, parma elephantinô tergore tecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis. Alias ex orygum pelle. Iuvenalis Interpres, Oryx, animal minus quam bubalus, quem Mauri uncem vocant: cuius pellis ad cetras proficit, scuta Maurorum minora. Ubi scuta minora notanter vocat. Figuram quod attinet, a peltis non multum abfuisse, innuit apud Curtium, l. 3. c. 2. ubi de Barcanis equitibus in exercitu Darii: armati bipennibus, levibusque scutis, cetrae maxime speciem reddentibus, Blanckardus. Ρ῾ομβοειδεῖς certe illas putant optimi Scriptores, quamvis Varro et Nonius circularem illis figuram assignent. Levia dicuntur Curtio scuta, quia gestati solita e loro ex collo propendula, contra ictus aut tela incidentia: ac ut ad Motus concursusque milites promptiores essent. Tribuit illas idem Barcanis equitibus peditibusque: Non tamen soli hi cetris usi. Namque de Mauris iam dictum: sed praeter hos, Afris, Persis, Gallis, Hispanis, imo et Britannis, in usu fuisse, discimus ex Scriptoribus: de ultimis inprimis, ex Tacito. Pelta, pro eodem senti genere, passim apud Livium, vide Lipsium in Analectis ad Milit. Rom. l. 3. Dial. 1. et Blancardum l. cit. ubi geminam iconem eius exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.